Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina |
| 2 |
| cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia |
| 3 |
| Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis |
| 4 |
| commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est |
| 5 |
| ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis |
| 6 |
| dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui |
| 7 |
| salvum fac dextera tua et exaudi me |
| 8 |
| Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor |
| 9 |
| meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus |
| 10 |
| Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt |
| 11 |
| quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam |
| 12 |
| nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris |
| 13 |
| da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis |
| 14 |
| in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/059.mp3
150
59