Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem psalmus David |
| 2 |
| exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam |
| 3 |
| protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem |
| 4 |
| quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram |
| 5 |
| ut sagittent in occultis inmaculatum |
| 6 |
| subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos |
| 7 |
| scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum |
| 8 |
| et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum |
| 9 |
| et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos |
| 10 |
| et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt |
| 11 |
| laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/063.mp3
150
63