Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra |
| 2 |
| psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius |
| 3 |
| dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui |
| 4 |
| omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma |
| 5 |
| venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum |
| 6 |
| qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso |
| 7 |
| qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma |
| 8 |
| benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius |
| 9 |
| qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos |
| 10 |
| quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum |
| 11 |
| induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro |
| 12 |
| inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium |
| 13 |
| introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea |
| 14 |
| quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea |
| 15 |
| holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma |
| 16 |
| venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae |
| 17 |
| ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea |
| 18 |
| iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus |
| 19 |
| propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae |
| 20 |
| benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/065.mp3
150
65