Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in Salomonem |
| 2 |
| Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio |
| 3 |
| suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam |
| 4 |
| iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem |
| 5 |
| et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum |
| 6 |
| descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram |
| 7 |
| orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna |
| 8 |
| et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum |
| 9 |
| coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent |
| 10 |
| reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent |
| 11 |
| et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei |
| 12 |
| quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor |
| 13 |
| parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet |
| 14 |
| ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo |
| 15 |
| et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei |
| 16 |
| erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae |
| 17 |
| sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum |
| 18 |
| benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus |
| 19 |
| et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat |
| 20 |
| defecerunt laudes David filii Iesse |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/071.mp3
150
71