|
| 1 |
|
| psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde |
|
| 2 |
|
| mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei |
|
| 3 |
|
| quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns |
|
| 4 |
|
| quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum |
|
| 5 |
|
| in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur |
|
| 6 |
|
| ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua |
|
| 7 |
|
| prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis |
|
| 8 |
|
| cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt |
|
| 9 |
|
| posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra |
|
| 10 |
|
| ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis |
|
| 11 |
|
| et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso |
|
| 12 |
|
| ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias |
|
| 13 |
|
| %et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas |
|
| 14 |
|
| et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino |
|
| 15 |
|
| si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi |
|
| 16 |
|
| et existimabam cognoscere hoc labor est ante me |
|
| 17 |
|
| donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum |
|
| 18 |
|
| verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur |
|
| 19 |
|
| quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam |
|
| 20 |
|
| velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges |
|
| 21 |
|
| quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt |
|
| 22 |
|
| et ego ad nihilum redactus sum et nescivi |
|
| 23 |
|
| ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum |
|
| 24 |
|
| tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me |
|
| 25 |
|
| quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram |
|
| 26 |
|
| defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum |
|
| 27 |
|
| quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te |
|
| 28 |
|
| mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion; |
|
|
|
|