|
| 1 |
|
| Psalmus Asaph. [Quam bonus Isral Deus, his qui recto sunt corde! |
|
| 2 |
|
| Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: |
|
| 3 |
|
| quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. |
|
| 4 |
|
| Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. |
|
| 5 |
|
| In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. |
|
| 6 |
|
| Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua. |
|
| 7 |
|
| Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis. |
|
| 8 |
|
| Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt. |
|
| 9 |
|
| Posuerunt in clum os suum, et lingua eorum transivit in terra. |
|
| 10 |
|
| Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. |
|
| 11 |
|
| Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? |
|
| 12 |
|
| Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sculo obtinuerunt divitias. |
|
| 13 |
|
| Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, |
|
| 14 |
|
| et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. |
|
| 15 |
|
| Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. |
|
| 16 |
|
| Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me: |
|
| 17 |
|
| donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. |
|
| 18 |
|
| Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. |
|
| 19 |
|
| Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. |
|
| 20 |
|
| Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. |
|
| 21 |
|
| Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt; |
|
| 22 |
|
| et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi: |
|
| 23 |
|
| ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. |
|
| 24 |
|
| Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. |
|
| 25 |
|
| Quid enim mihi est in clo? et a te quid volui super terram? |
|
| 26 |
|
| Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in ternum. |
|
| 27 |
|
| Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. |
|
| 28 |
|
| Mihi autem adhrere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes prdicationes tuas in portis fili Sion.] |
|
|
|
|