|
| 1 |
|
| intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae |
|
| 2 |
|
| memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo |
|
| 3 |
|
| leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto |
|
| 4 |
|
| et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa |
|
| 5 |
|
| et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus |
|
| 6 |
|
| exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt %eam; |
|
| 7 |
|
| incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui |
|
| 8 |
|
| dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra |
|
| 9 |
|
| signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius |
|
| 10 |
|
| usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem |
|
| 11 |
|
| ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem |
|
| 12 |
|
| Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae |
|
| 13 |
|
| tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis |
|
| 14 |
|
| tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum |
|
| 15 |
|
| tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham; |
|
| 16 |
|
| tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem |
|
| 17 |
|
| tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea |
|
| 18 |
|
| memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum |
|
| 19 |
|
| ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem |
|
| 20 |
|
| respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum |
|
| 21 |
|
| ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum |
|
| 22 |
|
| exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die |
|
| 23 |
|
| ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper |
|
|
|
|