Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici |
| 2 |
| confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua |
| 3 |
| cum accepero tempus ego iustitias iudicabo |
| 4 |
| liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma |
| 5 |
| dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu |
| 6 |
| nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem |
| 7 |
| quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus |
| 8 |
| quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat |
| 9 |
| quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae |
| 10 |
| ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob |
| 11 |
| et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/074.mp3
150
74