Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. |
| 2 |
| [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. |
| 3 |
| Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. |
| 4 |
| Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus. |
| 5 |
| Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu: |
| 6 |
| nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. |
| 7 |
| Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: |
| 8 |
| quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat: |
| 9 |
| quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terr. |
| 10 |
| Ego autem annuntiabo in sculum; cantabo Deo Jacob: |
| 11 |
| et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.] |
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/psalms/074.mp3
150
74