Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium |
| 2 |
| notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius |
| 3 |
| et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion |
| 4 |
| ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma |
| 5 |
| inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis |
| 6 |
| turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis |
| 7 |
| ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos |
| 8 |
| tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua |
| 9 |
| de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit |
| 10 |
| cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma |
| 11 |
| quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi |
| 12 |
| vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili |
| 13 |
| et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/075.mp3
150
75