Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. |
| 2 |
| [Notus in Juda Deus; in Isral magnum nomen ejus. |
| 3 |
| Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. |
| 4 |
| Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. |
| 5 |
| Illuminans tu mirabiliter a montibus ternis; |
| 6 |
| turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. |
| 7 |
| Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. |
| 8 |
| Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. |
| 9 |
| De clo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit |
| 10 |
| cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terr. |
| 11 |
| Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliqui cogitationis diem festum agent tibi. |
| 12 |
| Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili, |
| 13 |
| et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terr.] |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/psalms/075.mp3
150
75