Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam |
| 2 |
| posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae |
| 3 |
| effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret |
| 4 |
| facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt |
| 5 |
| usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus |
| 6 |
| effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt |
| 7 |
| quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt |
| 8 |
| ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis |
| 9 |
| adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum |
| 10 |
| ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est |
| 11 |
| introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum |
| 12 |
| et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine |
| 13 |
| nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/078.mp3
150
78