Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem pro torcularibus psalmus David |
| 2 |
| Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos |
| 3 |
| ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem |
| 4 |
| quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti |
| 5 |
| quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum |
| 6 |
| minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum |
| 7 |
| et constituisti eum super opera manuum tuarum |
| 8 |
| omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi |
| 9 |
| volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris |
| 10 |
| Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/008.mp3
150
8