Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem pro torcularibus Asaph |
| 2 |
| exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob |
| 3 |
| sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara |
| 4 |
| bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae |
| 5 |
| quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob |
| 6 |
| testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit |
| 7 |
| devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt |
| 8 |
| in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma |
| 9 |
| audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me |
| 10 |
| non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum |
| 11 |
| ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud |
| 12 |
| et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi |
| 13 |
| et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis |
| 14 |
| si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset |
| 15 |
| pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam |
| 16 |
| inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo |
| 17 |
| et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/080.mp3
150
80