Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. |
| 2 |
| [Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob. |
| 3 |
| Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara. |
| 4 |
| Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestr: |
| 5 |
| quia prceptum in Isral est, et judicium Deo Jacob. |
| 6 |
| Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra gypti; linguam quam non noverat, audivit. |
| 7 |
| Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt. |
| 8 |
| In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. |
| 9 |
| Audi, populus meus, et contestabor te. Isral, si audieris me, |
| 10 |
| non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. |
| 11 |
| Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra gypti. Dilata os tuum, et implebo illud. |
| 12 |
| Et non audivit populus meus vocem meam, et Isral non intendit mihi. |
| 13 |
| Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. |
| 14 |
| Si populus meus audisset me, Isral si in viis meis ambulasset, |
| 15 |
| pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. |
| 16 |
| Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in scula. |
| 17 |
| Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.] |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/psalms/080.mp3
150
80