×

Bibliae Latinae Clementine 1598

Esta 81

1
Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.
2
Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
3
Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.
4
Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
5
Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terr.
6
Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
7
Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
8
Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hreditabis in omnibus gentibus.]
Latin Clementine Bible 1598
Public Domain: Clementine Vulgate 1598
:
Notas Serva