Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae |
| 2 |
| Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te |
| 3 |
| intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam |
| 4 |
| quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit |
| 5 |
| aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio |
| 6 |
| inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt |
| 7 |
| posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis |
| 8 |
| super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma |
| 9 |
| longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar |
| 10 |
| oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas |
| 11 |
| numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma |
| 12 |
| numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione |
| 13 |
| numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis |
| 14 |
| et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te |
| 15 |
| ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me |
| 16 |
| pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus |
| 17 |
| in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me |
| 18 |
| circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul |
| 19 |
| elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/087.mp3
150
87