Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahit. |
| 2 |
| [Domine, Deus salutis me, in die clamavi et nocte coram te. |
| 3 |
| Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. |
| 4 |
| Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. |
| 5 |
| stimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, |
| 6 |
| inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. |
| 7 |
| Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. |
| 8 |
| Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. |
| 9 |
| Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar; |
| 10 |
| oculi mei languerunt pr inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas. |
| 11 |
| Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? |
| 12 |
| Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? |
| 13 |
| Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis? |
| 14 |
| Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea prveniet te. |
| 15 |
| Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me? |
| 16 |
| Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. |
| 17 |
| In me transierunt ir tu, et terrores tui conturbaverunt me: |
| 18 |
| circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul. |
| 19 |
| Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.] |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/psalms/087.mp3
150
87