Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione |
| 2 |
| priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus |
| 3 |
| ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum |
| 4 |
| quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte |
| 5 |
| quae pro nihilo habentur eorum anni erunt |
| 6 |
| mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat |
| 7 |
| quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus |
| 8 |
| posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui |
| 9 |
| quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur |
| 10 |
| dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur |
| 11 |
| quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam |
| 12 |
| dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia |
| 13 |
| convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos |
| 14 |
| repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris |
| 15 |
| laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala |
| 16 |
| et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum |
| 17 |
| et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige; |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/089.mp3
150
89