Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur |
| 2 |
| dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum |
| 3 |
| quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero |
| 4 |
| in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis |
| 5 |
| scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno |
| 6 |
| a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano |
| 7 |
| cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit |
| 8 |
| verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis |
| 9 |
| quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum |
| 10 |
| non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo |
| 11 |
| quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis |
| 12 |
| in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum |
| 13 |
| super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem |
| 14 |
| quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum |
| 15 |
| clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum |
| 16 |
| longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/090.mp3
150
90