Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| psalmus cantici in die sabbati |
| 2 |
| bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime |
| 3 |
| ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem |
| 4 |
| in decacordo psalterio cum cantico in cithara |
| 5 |
| quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo |
| 6 |
| quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae |
| 7 |
| vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec |
| 8 |
| cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi; |
| 9 |
| tu autem Altissimus in aeternum Domine |
| 10 |
| quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem |
| 11 |
| et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi |
| 12 |
| et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea |
| 13 |
| iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur |
| 14 |
| plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt |
| 15 |
| adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt |
| 16 |
| ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/091.mp3
150
91