Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Psalmus cantici, in die sabbati. |
| 2 |
| [Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime: |
| 3 |
| ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem, |
| 4 |
| in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara. |
| 5 |
| Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo. |
| 6 |
| Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profund fact sunt cogitationes tu. |
| 7 |
| Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hc. |
| 8 |
| Cum exorti fuerint peccatores sicut fnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sculum sculi: |
| 9 |
| tu autem Altissimus in ternum, Domine. |
| 10 |
| Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. |
| 11 |
| Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. |
| 12 |
| Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. |
| 13 |
| Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. |
| 14 |
| Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. |
| 15 |
| Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: |
| 16 |
| ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.] |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/psalms/091.mp3
150
91