×

Bibliae Latinae Clementine 1598

Esther 95

1
Canticum ipsi David, quando domus dificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.
2
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.
3
Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.
4
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
5
Quoniam omnes dii gentium dmonia; Dominus autem clos fecit.
6
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7
Afferte Domino, patri gentium, afferte Domino gloriam et honorem;
8
afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
9
adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;
10
dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terr, qui non commovebitur; judicabit populos in quitate.
11
Ltentur cli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;
12
gaudebunt campi, et omnia qu in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13
a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terr in quitate, et populos in veritate sua.]
Latin Clementine Bible 1598
Public Domain: Clementine Vulgate 1598
:
Save Notes