Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet |
| 2 |
| dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea |
| 3 |
| dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo |
| 4 |
| et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum |
| 5 |
| et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum |
| 6 |
| eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est |
| 7 |
| apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel |
| 8 |
| descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur |
| 9 |
| et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti |
| 10 |
| Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/exodus/011.mp3
40
11