|
| 1 |
|
| locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
|
| 2 |
|
| mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii |
|
| 3 |
|
| et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum |
|
| 4 |
|
| et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis |
|
| 5 |
|
| et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones |
|
| 6 |
|
| et ante illud altare holocausti |
|
| 7 |
|
| labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua |
|
| 8 |
|
| circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius |
|
| 9 |
|
| et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur |
|
| 10 |
|
| altare holocausti et omnia vasa eius |
|
| 11 |
|
| labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum |
|
| 12 |
|
| adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua |
|
| 13 |
|
| indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum |
|
| 14 |
|
| fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus |
|
| 15 |
|
| igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum |
|
| 16 |
|
| erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas |
|
| 17 |
|
| et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat |
|
| 18 |
|
| posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper |
|
| 19 |
|
| cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem |
|
| 20 |
|
| posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum |
|
| 21 |
|
| ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi |
|
| 22 |
|
| posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi |
|
| 23 |
|
| locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini |
|
| 24 |
|
| posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum |
|
| 25 |
|
| et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus |
|
| 26 |
|
| posuit et tentorium in introitu tabernaculi |
|
| 27 |
|
| et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat |
|
| 28 |
|
| labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua |
|
| 29 |
|
| laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes |
|
| 30 |
|
| cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus |
|
| 31 |
|
| erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt |
|
| 32 |
|
| operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud |
|
| 33 |
|
| nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat |
|
| 34 |
|
| si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas |
|
| 35 |
|
| si pendebat desuper manebant in eodem loco |
|
| 36 |
|
| nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas |
|
|
|
|