|
| 1 |
|
| dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua |
|
| 2 |
|
| locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus |
|
| 3 |
|
| qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis |
|
| 4 |
|
| pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae |
|
| 5 |
|
| ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei |
|
| 6 |
|
| ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis |
|
| 7 |
|
| et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum |
|
| 8 |
|
| et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus |
|
| 9 |
|
| narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum |
|
| 10 |
|
| locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
|
| 11 |
|
| ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua |
|
| 12 |
|
| respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis |
|
| 13 |
|
| locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti |
|
| 14 |
|
| isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi |
|
| 15 |
|
| hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon |
|
| 16 |
|
| et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem |
|
| 17 |
|
| filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas |
|
| 18 |
|
| filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres |
|
| 19 |
|
| filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas |
|
| 20 |
|
| accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem |
|
| 21 |
|
| filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri |
|
| 22 |
|
| filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri |
|
| 23 |
|
| accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar |
|
| 24 |
|
| filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum |
|
| 25 |
|
| at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas |
|
| 26 |
|
| iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas |
|
| 27 |
|
| hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron |
|
| 28 |
|
| in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti |
|
| 29 |
|
| et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi |
|
| 30 |
|
| et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao |
|
|
|
|