Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut prceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, qu versa est in colubrum.
Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam qu conversa est in draconem, tolles in manu tua.
Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas gypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra gypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
Feceruntque Moyses et Aaron sicut prceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus: qu versa est in sanguinem.
Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant gyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra gypti.