|
| 1 |
|
| parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae |
|
| 2 |
|
| non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte |
|
| 3 |
|
| non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet |
|
| 4 |
|
| egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat |
|
| 5 |
|
| qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis |
|
| 6 |
|
| benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem |
|
| 7 |
|
| memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet |
|
| 8 |
|
| sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis |
|
| 9 |
|
| qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit |
|
| 10 |
|
| qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur |
|
| 11 |
|
| vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem |
|
| 12 |
|
| odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas |
|
| 13 |
|
| in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde |
|
| 14 |
|
| sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est |
|
| 15 |
|
| substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum |
|
| 16 |
|
| opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum |
|
| 17 |
|
| via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat |
|
| 18 |
|
| abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est |
|
| 19 |
|
| in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est |
|
| 20 |
|
| argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo |
|
| 21 |
|
| labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur |
|
| 22 |
|
| benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio |
|
| 23 |
|
| quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia |
|
| 24 |
|
| quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur |
|
| 25 |
|
| quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum |
|
| 26 |
|
| sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum |
|
| 27 |
|
| timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur |
|
| 28 |
|
| expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit |
|
| 29 |
|
| fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum |
|
| 30 |
|
| iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram |
|
| 31 |
|
| os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit |
|
| 32 |
|
| labia iusti considerant placita et os impiorum perversa |
|
|
: |
| 1 | | 2 | | 3 | | 4 | | 5 | | 6 | | 7 | | 8 | | 9 | | 10 | | 11 | | 12 | | 13 | | 14 | | 15 | | 16 | | 17 | | 18 | | 19 | | 20 | | 21 | | 22 | | 23 | | 24 | | 25 | | 26 | | 27 | | 28 | | 29 | | 30 | | 31 | | 32 | 1
1
1 |
|
|---|
|
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/proverbs/010.mp3
31
10