|
| 1 |
|
| qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est |
|
| 2 |
|
| qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit |
|
| 3 |
|
| non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur |
|
| 4 |
|
| mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit |
|
| 5 |
|
| cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia |
|
| 6 |
|
| verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos |
|
| 7 |
|
| verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit |
|
| 8 |
|
| doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui |
|
| 9 |
|
| melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane |
|
| 10 |
|
| novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia |
|
| 11 |
|
| qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est |
|
| 12 |
|
| desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet |
|
| 13 |
|
| propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia |
|
| 14 |
|
| de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei |
|
| 15 |
|
| via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia |
|
| 16 |
|
| fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est |
|
| 17 |
|
| qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus |
|
| 18 |
|
| est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est |
|
| 19 |
|
| labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii |
|
| 20 |
|
| dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium |
|
| 21 |
|
| non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo |
|
| 22 |
|
| abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei |
|
| 23 |
|
| homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam |
|
| 24 |
|
| manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet |
|
| 25 |
|
| maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur |
|
| 26 |
|
| qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos |
|
| 27 |
|
| non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium |
|
| 28 |
|
| in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem |
|
|
|
|