|
| 1 |
|
| filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur |
|
| 2 |
|
| de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua |
|
| 3 |
|
| qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala |
|
| 4 |
|
| vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur |
|
| 5 |
|
| verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur |
|
| 6 |
|
| iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat |
|
| 7 |
|
| est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit |
|
| 8 |
|
| redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet |
|
| 9 |
|
| lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur |
|
| 10 |
|
| inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia |
|
| 11 |
|
| substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur |
|
| 12 |
|
| spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens |
|
| 13 |
|
| qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur |
|
| 14 |
|
| lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis |
|
| 15 |
|
| doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago |
|
| 16 |
|
| astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam |
|
| 17 |
|
| nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas |
|
| 18 |
|
| egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur |
|
| 19 |
|
| desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala |
|
| 20 |
|
| qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis |
|
| 21 |
|
| peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona |
|
| 22 |
|
| bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris |
|
| 23 |
|
| multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio |
|
| 24 |
|
| qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit |
|
| 25 |
|
| iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis |
|
|
|
|