|
| 1 |
|
| sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus |
|
| 2 |
|
| ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via |
|
| 3 |
|
| in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos |
|
| 4 |
|
| ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis |
|
| 5 |
|
| testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus |
|
| 6 |
|
| quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis |
|
| 7 |
|
| vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae |
|
| 8 |
|
| sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans |
|
| 9 |
|
| stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia |
|
| 10 |
|
| cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus |
|
| 11 |
|
| domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt |
|
| 12 |
|
| est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem |
|
| 13 |
|
| risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat |
|
| 14 |
|
| viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus |
|
| 15 |
|
| innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos |
|
| 16 |
|
| sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit |
|
| 17 |
|
| inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est |
|
| 18 |
|
| possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam |
|
| 19 |
|
| iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum |
|
| 20 |
|
| etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi |
|
| 21 |
|
| qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit |
|
| 22 |
|
| errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona |
|
| 23 |
|
| in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas |
|
| 24 |
|
| corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia |
|
| 25 |
|
| liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis |
|
| 26 |
|
| in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes |
|
| 27 |
|
| timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis |
|
| 28 |
|
| in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis |
|
| 29 |
|
| qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam |
|
| 30 |
|
| vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia |
|
| 31 |
|
| qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis |
|
| 32 |
|
| in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua |
|
| 33 |
|
| in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet |
|
| 34 |
|
| iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum |
|
| 35 |
|
| acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit |
|
|
|
|