|
| 1 |
|
| hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam |
|
| 2 |
|
| omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus |
|
| 3 |
|
| revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae |
|
| 4 |
|
| universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum |
|
| 5 |
|
| abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens |
|
| 6 |
|
| misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo |
|
| 7 |
|
| cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem |
|
| 8 |
|
| melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate |
|
| 9 |
|
| cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius |
|
| 10 |
|
| divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius |
|
| 11 |
|
| pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi |
|
| 12 |
|
| abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium |
|
| 13 |
|
| voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur |
|
| 14 |
|
| indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam |
|
| 15 |
|
| in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus |
|
| 16 |
|
| posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento |
|
| 17 |
|
| semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam |
|
| 18 |
|
| contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus |
|
| 19 |
|
| melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis |
|
| 20 |
|
| eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est |
|
| 21 |
|
| qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet |
|
| 22 |
|
| fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas |
|
| 23 |
|
| cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam |
|
| 24 |
|
| favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum |
|
| 25 |
|
| est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem |
|
| 26 |
|
| anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum |
|
| 27 |
|
| vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit |
|
| 28 |
|
| homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes |
|
| 29 |
|
| vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam |
|
| 30 |
|
| qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum |
|
| 31 |
|
| corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur |
|
| 32 |
|
| melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium |
|
| 33 |
|
| sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur |
|
|
|
|