|
| 1 |
|
| occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis |
|
| 2 |
|
| non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius |
|
| 3 |
|
| impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium |
|
| 4 |
|
| aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae |
|
| 5 |
|
| accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii |
|
| 6 |
|
| labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat |
|
| 7 |
|
| os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius |
|
| 8 |
|
| verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris |
|
| 9 |
|
| qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis |
|
| 10 |
|
| turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur |
|
| 11 |
|
| substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum |
|
| 12 |
|
| antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur |
|
| 13 |
|
| qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum |
|
| 14 |
|
| spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere |
|
| 15 |
|
| cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam |
|
| 16 |
|
| donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit |
|
| 17 |
|
| iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum |
|
| 18 |
|
| contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat |
|
| 19 |
|
| frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium |
|
| 20 |
|
| de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum |
|
| 21 |
|
| mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius |
|
| 22 |
|
| qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino |
|
| 23 |
|
| cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide |
|
| 24 |
|
| vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater |
|
|
|
|