|
| 1 |
|
| melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens |
|
| 2 |
|
| ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit |
|
| 3 |
|
| stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo |
|
| 4 |
|
| divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur |
|
| 5 |
|
| testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet |
|
| 6 |
|
| multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti |
|
| 7 |
|
| fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit |
|
| 8 |
|
| qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona |
|
| 9 |
|
| testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit |
|
| 10 |
|
| non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus |
|
| 11 |
|
| doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi |
|
| 12 |
|
| sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius |
|
| 13 |
|
| dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier |
|
| 14 |
|
| domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens |
|
| 15 |
|
| pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet |
|
| 16 |
|
| qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur |
|
| 17 |
|
| feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei |
|
| 18 |
|
| erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam |
|
| 19 |
|
| qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet |
|
| 20 |
|
| audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis |
|
| 21 |
|
| multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit |
|
| 22 |
|
| homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax |
|
| 23 |
|
| timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi |
|
| 24 |
|
| abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam |
|
| 25 |
|
| pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam |
|
| 26 |
|
| qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix |
|
| 27 |
|
| non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae |
|
| 28 |
|
| testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem |
|
| 29 |
|
| parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus |
|
|
|
|