Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te |
| 2 |
| ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam |
| 3 |
| si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae |
| 4 |
| si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam |
| 5 |
| tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies |
| 6 |
| quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia |
| 7 |
| custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter |
| 8 |
| servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens |
| 9 |
| tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam |
| 10 |
| si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit |
| 11 |
| consilium custodiet te prudentia servabit te |
| 12 |
| ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur |
| 13 |
| qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas |
| 14 |
| qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis |
| 15 |
| quorum viae perversae et infames gressus eorum |
| 16 |
| ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos |
| 17 |
| et relinquit ducem pubertatis suae |
| 18 |
| et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius |
| 19 |
| omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae |
| 20 |
| ut ambules in via bona et calles iustorum custodias |
| 21 |
| qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea |
| 22 |
| impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/proverbs/002.mp3
31
2