|
| 1 |
|
| ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies |
|
| 2 |
|
| laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua |
|
| 3 |
|
| grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior |
|
| 4 |
|
| ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit |
|
| 5 |
|
| melior est manifesta correptio quam amor absconditus |
|
| 6 |
|
| meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula |
|
| 7 |
|
| anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet |
|
| 8 |
|
| sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum |
|
| 9 |
|
| unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur |
|
| 10 |
|
| amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul |
|
| 11 |
|
| stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem |
|
| 12 |
|
| astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia |
|
| 13 |
|
| tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus |
|
| 14 |
|
| qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit |
|
| 15 |
|
| tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur |
|
| 16 |
|
| qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit |
|
| 17 |
|
| ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui |
|
| 18 |
|
| qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur |
|
| 19 |
|
| quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus |
|
| 20 |
|
| infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles |
|
| 21 |
|
| quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis |
|
| 22 |
|
| si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius |
|
| 23 |
|
| diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera |
|
| 24 |
|
| non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum |
|
| 25 |
|
| aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus |
|
| 26 |
|
| agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium |
|
| 27 |
|
| sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis |
|
|
|
|