|
| 1 |
|
| viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur |
|
| 2 |
|
| in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus |
|
| 3 |
|
| vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam |
|
| 4 |
|
| rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam |
|
| 5 |
|
| homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius |
|
| 6 |
|
| peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit |
|
| 7 |
|
| novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam |
|
| 8 |
|
| homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem |
|
| 9 |
|
| vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem |
|
| 10 |
|
| viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius |
|
| 11 |
|
| totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum |
|
| 12 |
|
| princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios |
|
| 13 |
|
| pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus |
|
| 14 |
|
| rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur |
|
| 15 |
|
| virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam |
|
| 16 |
|
| in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt |
|
| 17 |
|
| erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae |
|
| 18 |
|
| cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est |
|
| 19 |
|
| servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit |
|
| 20 |
|
| vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio |
|
| 21 |
|
| qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem |
|
| 22 |
|
| vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior |
|
| 23 |
|
| superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria |
|
| 24 |
|
| qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat |
|
| 25 |
|
| qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur |
|
| 26 |
|
| multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum |
|
| 27 |
|
| abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via |
|
|
: |
| 1 | | 2 | | 3 | | 4 | | 5 | | 6 | | 7 | | 8 | | 9 | | 10 | | 11 | | 12 | | 13 | | 14 | | 15 | | 16 | | 17 | | 18 | | 19 | | 20 | | 21 | | 22 | | 23 | | 24 | | 25 | | 26 | | 27 | 1
1
1 |
|
|---|
|
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/proverbs/029.mp3
31
29