|
| 1 |
|
| fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum |
|
| 2 |
|
| longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi |
|
| 3 |
|
| misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui |
|
| 4 |
|
| et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus |
|
| 5 |
|
| habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae |
|
| 6 |
|
| in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos |
|
| 7 |
|
| ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo |
|
| 8 |
|
| sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum |
|
| 9 |
|
| honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum |
|
| 10 |
|
| et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt |
|
| 11 |
|
| disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis |
|
| 12 |
|
| quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi |
|
| 13 |
|
| beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia |
|
| 14 |
|
| melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius |
|
| 15 |
|
| pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari |
|
| 16 |
|
| longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria |
|
| 17 |
|
| viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae |
|
| 18 |
|
| lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus |
|
| 19 |
|
| Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia |
|
| 20 |
|
| sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt |
|
| 21 |
|
| fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium |
|
| 22 |
|
| et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis |
|
| 23 |
|
| tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget |
|
| 24 |
|
| si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus |
|
| 25 |
|
| ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum |
|
| 26 |
|
| Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris |
|
| 27 |
|
| noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac |
|
| 28 |
|
| ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare |
|
| 29 |
|
| ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam |
|
| 30 |
|
| ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit |
|
| 31 |
|
| ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius |
|
| 32 |
|
| quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius |
|
| 33 |
|
| egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur |
|
| 34 |
|
| inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam |
|
| 35 |
|
| gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia |
|
|
|
|