|
| 1 |
|
| verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua |
|
| 2 |
|
| quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum |
|
| 3 |
|
| ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges |
|
| 4 |
|
| noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas |
|
| 5 |
|
| ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis |
|
| 6 |
|
| date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo |
|
| 7 |
|
| bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius |
|
| 8 |
|
| aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt |
|
| 9 |
|
| aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem |
|
| 10 |
|
| aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius |
|
| 11 |
|
| beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit |
|
| 12 |
|
| gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae |
|
| 13 |
|
| deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum |
|
| 14 |
|
| he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum |
|
| 15 |
|
| vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis |
|
| 16 |
|
| zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam |
|
| 17 |
|
| heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum |
|
| 18 |
|
| teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius |
|
| 19 |
|
| ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum |
|
| 20 |
|
| caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem |
|
| 21 |
|
| lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus |
|
| 22 |
|
| mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius |
|
| 23 |
|
| nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae |
|
| 24 |
|
| samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo |
|
| 25 |
|
| ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo |
|
| 26 |
|
| phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius |
|
| 27 |
|
| sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet |
|
| 28 |
|
| coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam |
|
| 29 |
|
| res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas |
|
| 30 |
|
| sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur |
|
| 31 |
|
| thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius |
|
|
|
|