|
| 1 |
|
| fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam |
|
| 2 |
|
| inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus |
|
| 3 |
|
| fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum |
|
| 4 |
|
| ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae |
|
| 5 |
|
| eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis |
|
| 6 |
|
| vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam |
|
| 7 |
|
| quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem |
|
| 8 |
|
| parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat |
|
| 9 |
|
| usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo |
|
| 10 |
|
| paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias |
|
| 11 |
|
| et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus |
|
| 12 |
|
| homo apostata vir inutilis graditur ore perverso |
|
| 13 |
|
| annuit oculis terit pede digito loquitur |
|
| 14 |
|
| pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat |
|
| 15 |
|
| huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam |
|
| 16 |
|
| sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius |
|
| 17 |
|
| oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem |
|
| 18 |
|
| cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum |
|
| 19 |
|
| proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias |
|
| 20 |
|
| conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae |
|
| 21 |
|
| liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo |
|
| 22 |
|
| cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis |
|
| 23 |
|
| quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae |
|
| 24 |
|
| ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae |
|
| 25 |
|
| non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius |
|
| 26 |
|
| pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit |
|
| 27 |
|
| numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant |
|
| 28 |
|
| aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius |
|
| 29 |
|
| sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam |
|
| 30 |
|
| non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam |
|
| 31 |
|
| deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet |
|
| 32 |
|
| qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam |
|
| 33 |
|
| turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur |
|
| 34 |
|
| quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae |
|
| 35 |
|
| nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima |
|
|
|
|