Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem |
| 2 |
| immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam |
| 3 |
| misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis |
| 4 |
| si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est |
| 5 |
| venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis |
| 6 |
| relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae |
| 7 |
| qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi |
| 8 |
| noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te |
| 9 |
| da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere |
| 10 |
| principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia |
| 11 |
| per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae |
| 12 |
| si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum |
| 13 |
| mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens |
| 14 |
| sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco |
| 15 |
| ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo |
| 16 |
| quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est |
| 17 |
| aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior |
| 18 |
| et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/proverbs/009.mp3
31
9