Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat |
| 2 |
| ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia |
| 3 |
| pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata |
| 4 |
| averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad |
| 5 |
| dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis |
| 6 |
| sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis |
| 7 |
| sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus |
| 8 |
| una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam |
| 9 |
| quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata |
| 10 |
| descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica |
| 11 |
| nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab |
| 12 |
| revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/songofsolomon/006.mp3
8
6