Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis |
| 2 |
| umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis |
| 3 |
| duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae |
| 4 |
| collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum |
| 5 |
| caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus |
| 6 |
| quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis |
| 7 |
| statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris |
| 8 |
| dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum |
| 9 |
| guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum |
| 10 |
| ego dilecto meo et ad me conversio eius |
| 11 |
| veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis |
| 12 |
| mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea |
| 13 |
| mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/songofsolomon/007.mp3
8
7