Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat |
| 2 |
| adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum |
| 3 |
| leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me |
| 4 |
| adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit |
| 5 |
| quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua |
| 6 |
| pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum |
| 7 |
| aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum |
| 8 |
| soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est |
| 9 |
| si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis |
| 10 |
| ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens |
| 11 |
| vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos |
| 12 |
| vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius |
| 13 |
| quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam |
| 14 |
| fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/songofsolomon/008.mp3
8
8