Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prdam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
Dixit enim: In fortitudine manus me feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprdatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova qu derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
[Et erit in die illa: non adjiciet residuum Isral, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Isral, in veritate.
Propter hoc, hc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via gypti.