|
| 1 |
|
| onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos |
|
| 2 |
|
| super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces |
|
| 3 |
|
| ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea |
|
| 4 |
|
| vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli |
|
| 5 |
|
| venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram |
|
| 6 |
|
| ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet |
|
| 7 |
|
| propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet |
|
| 8 |
|
| et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum |
|
| 9 |
|
| ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea |
|
| 10 |
|
| quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo |
|
| 11 |
|
| et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo |
|
| 12 |
|
| pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo |
|
| 13 |
|
| super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius |
|
| 14 |
|
| et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient |
|
| 15 |
|
| omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio |
|
| 16 |
|
| infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur |
|
| 17 |
|
| ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint |
|
| 18 |
|
| sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum |
|
| 19 |
|
| et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram |
|
| 20 |
|
| non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi |
|
| 21 |
|
| sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi |
|
| 22 |
|
| et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis |
|
|
|
|