[Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Isral, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhrebit domui Jacob.
Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Isral super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.]
Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terr surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.
tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.
Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in ternum semen pessimorum.
sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur.
[Ne ltaris, Philistha omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.