Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit |
| 2 |
| ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur |
| 3 |
| in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum |
| 4 |
| clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi |
| 5 |
| cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt |
| 6 |
| aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit |
| 7 |
| secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos |
| 8 |
| quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius |
| 9 |
| quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/isaiah/015.mp3
66
15