×

Bibliae Latinae Clementine 1598

Isaiae 15

1
Onus Moab. [Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.
2
Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo; et super Medaba, Moab ululavit; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur.
3
In triviis ejus accincti sunt sacco; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum.
4
Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.
5
Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.
6
Aqu enim Nemrim desert erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
7
Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos.
8
Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.
9
Quia aqu Dibon replet sunt sanguine; ponam enim super Dibon additamenta; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terr.]
Latin Clementine Bible 1598
Public Domain: Clementine Vulgate 1598
:
Save Notes