Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen |
| 2 |
| quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur |
| 3 |
| super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te |
| 4 |
| quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem |
| 5 |
| sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies |
| 6 |
| et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae |
| 7 |
| et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes |
| 8 |
| praecipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est |
| 9 |
| et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et laetabimur in salutari eius |
| 10 |
| quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro |
| 11 |
| et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius |
| 12 |
| et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/isaiah/025.mp3
66
25